- BARROSA
- BARROSAnomen Familiae in Hispania illustris, vulgo Barroso. Ex illa, in Toletana inprimis Urbe florente, oriundus Garsias Barrosus Dn. de Parla, pater fuit Petri Gomesii, qui ab uxore Aldonica de Ribera, nomen et successionem de Malpica et Valdipusa, atque Marescallatum Castellae, suae domui intulit: In posteris, Malpieae Marchionum axiomate quoque accedente. lisnamque genitus Payus, pater Francisci fuit, quô et Mariâ de Figueroa natus Petrus March. de Malpica creatus est: Cuius fil. Franciscus, ex Iohanna Henricia, suscepit Balthasarem Comitem de Navomoraz, Catharinam (uxorem Henrici Davila et Guzman Marchion, de Povar) Matianam (uxorem Friderici de Roxas et Guzman, Dn. de Layos, Comitis de Mora) Mariam et Agnetem Moniales, qui hôc saeculô floruêre, Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Eur. Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.